monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 22

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 2, 22
VIII KAL. Cathedra S. Petri, quam sedit apud Antiochiam, ubi et primum cognominati sunt discipuli Christiani; et in Nicomedia nativitas Teclae virginis, discipulae sancti Pauli apostoli, quae sub Nerone imperatore pro Christi nomine igni est tradita, sed non exusta: postea bestiis atque serpentibus deputata, sed a nullo eorum est laesa. Ad extremum vero in Seleucia, cum virginitatis martyrio atque virtutum honore per somnum pacis migravit ad Dominum. Romae via Tiburtina ad S. Laurentium, nativitas sanctae Concordiae, quam De ciana persecutio trucidavit.